1. emitte agnum dominatorem terræ de Petra deserti ad montem filiæ Sion

2. et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon

3. ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas

4. habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram

5. et præparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David judicans et quærens judicium et velociter reddens quod justum est

6. audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus

7. idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui lætantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas

8. quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines ejus relictæ sunt transierunt mare

9. super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit

10. et auferetur lætitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque jubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli

11. super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris

12. et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit

13. hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc

14. et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus





“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina