1. post mortem Josue consuluerunt filii Israël Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli

2. dixitque Dominus Judas ascendet ecce tradidi terram in manus ejus

3. et ait Judas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon

4. ascenditque Judas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum

5. inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum

6. fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum

7. dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

8. obpugnantes ergo filii Juda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem

9. et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus

10. pergensque Judas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai

11. atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cujus nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum

12. dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem

13. cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem

14. quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quæ cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes

15. at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius

16. filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo

17. abiit autem Judas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema

18. cepitque Judas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis

19. fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant

20. dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach

21. Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Jebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in præsentem diem

22. domus quoque Joseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis

23. nam cum obsiderent urbem quæ prius Luza vocabatur

24. viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam

25. qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem ejus dimiserunt

26. qui dimissus abiit in terram Etthim et ædificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quæ ita appellatur usque in præsentem diem

27. Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Jeblaam et Mageddo cum viculis suis cœpitque Chananeus habitare cum eis

28. postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit

29. Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo

30. Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio ejus factusque est ei tributarius

31. Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob

32. habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terræ nec interfecit eum

33. Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terræ fueruntque ei Bethsemitæ et Bethanitæ tributarii

34. artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent

35. habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Joseph factusque est ei tributarius

36. fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca





“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina