1. primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Jordanem Galileæ gentium

2. populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis

3. multiplicasti gentem non magnificasti lætitiam lætabuntur coram te sicut lætantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

4. jugum enim oneris ejus et virgam umeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian

5. quia omnis violenta prædatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

6. parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum ejus et vocabitur nomen ejus Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri sæculi Princeps pacis

7. multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

8. verbum misit Dominus in Jacob et cecidit in Israël

9. et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

10. lateres ceciderunt sed quadris lapidibus ædificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

11. et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos ejus in tumultum vertet

12. Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israël toto ore in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta

13. et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

14. et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

15. longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

16. et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur præcipitati

17. propter hoc super adulescentulis ejus non lætabitur Dominus et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta

18. succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

19. in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

20. et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Judam

21. in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta





“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina