1. justus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiæ colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiæ collectus est justus

2. veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua

3. vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariæ

4. super quem lusistis super quem dilatastis os et ejecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax

5. qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras

6. in partibus torrentis pars tua hæc est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor

7. super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias

8. et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia juxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta

9. et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos

10. in multitudine viæ tuæ laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuæ invenisti propterea non rogasti

11. pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es

12. ego adnuntiabo justitiam tuam et opera tua non proderunt tibi

13. cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum

14. et dicam viam facite præbete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei

15. quia hæc dicit Excelsus et Sublimis habitans æternitatem et sanctum nomen ejus in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

16. non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam

17. propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui

18. vias ejus vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus ejus

19. creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum

20. impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum

21. non est pax dixit Deus meus impiis





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina