1. onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta

2. clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello

3. cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt

4. propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei

5. dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem

6. et Ælam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus

7. et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta

8. et revelabitur operimentum Judæ et videbis in die illa armamentarium domus saltus

9. et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatæ sunt et congregastis aquas piscinæ inferioris

10. et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum

11. et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinæ veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem ejus de longe non vidistis

12. et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci

13. et ecce gaudium et lætitia occidere vitulos et jugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur

14. et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

15. hæc dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam præpositum templi

16. quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi

17. ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te

18. coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriæ tuæ ignominia domus Domini tui

19. et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te

20. et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciæ

21. et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu ejus et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Juda

22. et dabo clavem domus David super umerum ejus et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat

23. et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriæ domui patris sui

24. et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum

25. in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est





“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina