1. onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili

2. visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Ælam obside Mede omnem gemitum ejus cessare feci

3. propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem

4. emarcuit cor meum tenebræ stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

5. pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum

6. hæc enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet

7. et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu

8. et clamavit leo super specula Domini ego sum stans jugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus

9. ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram

10. tritura mea et fili areæ meæ quæ audivi a Domino exercituum Deo Israël adnuntiavi vobis

11. onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte

12. dixit custos venit mane et nox si quæritis quærite convertimini venite

13. onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim

14. occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

15. a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis prœlii

16. quoniam hæc dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar

17. et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israël locutus est





“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina