1. ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris ejus ut non exaudiat

2. sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ne exaudiret

3. manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur

4. non est qui invocet justitiam neque est qui judicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem

5. ova aspidum ruperunt et telas araneæ texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum

6. telæ eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum

7. pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum

8. viam pacis nescierunt et non est judicium in gressibus eorum semitæ eorum incurvatæ sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem

9. propter hoc elongatum est judicium a nobis et non adprehendet nos justitia expectavimus lucem et ecce tenebræ splendorem et in tenebris ambulavimus

10. palpavimus sicut cæci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui

11. rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbæ meditantes gememus expectavimus judicium et non est salutem et elongata est a nobis

12. multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus

13. peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii

14. et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi

15. et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo prædæ patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis ejus quia non est judicium

16. et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et justitia ejus ipsa confirmavit eum

17. indutus est justitia ut lorica et galea salutis in capite ejus indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli

18. sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet

19. et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam ejus cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit

20. et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob dicit Dominus

21. hoc fœdus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quæ posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum





“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina