1. ecce in justitia regnabit rex et principes in judicio præerunt

2. et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta

3. non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

4. et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane

5. non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur major

6. stultus enim fatua loquetur et cor ejus faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

7. fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper judicium

8. princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

9. mulieres opulentæ surgite et audite vocem meam filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum

10. post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet

11. obstupescite opulentæ conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros

12. super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili

13. super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

14. domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum

15. donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

16. et habitabit in solitudine judicium et justitia in Chermel sedebit

17. et erit opus justitiæ pax et cultus justitiæ silentium et securitas usque in sempiternum

18. et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ et in requie opulenta

19. grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

20. beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini





“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina