1. væ qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt

2. ut opprimerent in judicio pauperes et vim facerent causæ humilium populi mei ut essent viduæ præda eorum et pupillos diriperent

3. quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cujus fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram

4. ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta

5. væ Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea

6. ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat prædam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

7. ipse autem non sic arbitrabitur et cor ejus non ita æstimabit sed ad conterendum erit cor ejus et ad internicionem gentium non paucarum

8. dicet enim

9. numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria

10. quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria

11. numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus sic faciam Hierusalem et simulacris ejus

12. et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum ejus

13. dixit enim in fortitudine manus meæ feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes

14. et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret

15. numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

16. propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus ejus tenuitatem et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi conbustio ignis

17. et erit lumen Israël in igne et Sanctus ejus in flamma et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres in die una

18. et gloria saltus ejus et Carmeli ejus ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus

19. et reliquiæ ligni saltus ejus pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos

20. et erit in die illa non adiciet residuum Israël et hii qui fugerint de domo Jacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israël in veritate

21. reliquiæ convertentur reliquiæ inquam Jacob ad Deum fortem

22. si enim fuerit populus tuus Israël quasi harena maris reliquiæ convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit justitiam

23. consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ

24. propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Ægypti

25. adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum

26. et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum juxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Ægypti

27. et erit in die illa auferetur onus ejus de umero tuo et jugum ejus de collo tuo et conputrescet jugum a facie olei

28. veniet in Ajath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua

29. transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit

30. hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth

31. migravit Medemena habitatores Gebim confortamini

32. adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiæ Sion collem Hierusalem

33. ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur

34. et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet





“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina