1. lauda sterilis quæ non paris decanta laudem et hinni quæ non pariebas quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habebat virum dicit Dominus

2. dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida

3. ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit

4. noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et obprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius

5. quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen ejus et redemptor tuus Sanctus Israël Deus omnis terræ vocabitur

6. quia ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus

7. ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te

8. in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus

9. sicut in diebus Nœ istud mihi est cui juravi ne inducerem aquas Nœ ultra super terram sic juravi ut non irascar tibi et non increpem te

10. montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et fœdus pacis meæ non movebitur dixit miserator tuus Dominus

11. paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris

12. et ponam jaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles

13. universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis

14. et in justitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi

15. ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi

16. ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum

17. omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in judicio judicabis hæc hereditas servorum Domini et justitia eorum apud me dicit Dominus





“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina