1. in finem filiis Core psalmus

2. benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob

3. remisisti iniquitates plebis tuæ operuisti omnia peccata eorum diapsalma

4. mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuæ

5. converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis

6. numquid in æternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem

7. Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua lætabitur in te

8. ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

9. audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor

10. verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra

11. misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatæ sunt

12. veritas de terra orta est et justitia de cælo prospexit

13. etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum

14. justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos



Livros sugeridos


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.