1. ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus

2. benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus

3. qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

4. qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

5. qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilæ juventus tua

6. faciens misericordias Dominus et judicium omnibus iniuriam patientibus

7. notas fecit vias suas Mosi filiis Israël voluntates suas

8. miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

9. non in perpetuum irascetur neque in æternum comminabitur

10. non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

11. quoniam secundum altitudinem cæli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

12. quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

13. quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

14. quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

15. homo sicut fænum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit

16. quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

17. misericordia autem Domini ab æterno et usque in æternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum

18. his qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

19. Dominus in cælo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

20. benedicite Domino angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus

21. benedicite Domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus

22. benedicite Domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino





“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina