1. alleluja Aggei et Zacchariæ

2. lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus

3. in filiis hominum quibus non est salus

4. exibit spiritus ejus et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum

5. beatus cujus Deus Jacob adiutor ejus spes ejus in Domino Deo ipsius

6. qui fecit cælum et terram mare et omnia quæ in eis

7. qui custodit veritatem in sæculum facit judicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos

8. Dominus inluminat cæcos Dominus erigit adlisos Dominus diligit justos

9. Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet

10. regnabit Dominus in sæcula Deus tuus Sion in generationem et generationem




Livros sugeridos



“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina