aaaaa

1. in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus

2. Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis

3. propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

4. sonaverunt et turbatæ sunt aquæ eorum conturbati sunt montes in fortitudine ejus diapsalma

5. fluminis impetus lætificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

6. Deus in medio ejus non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

7. conturbatæ sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

8. Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob diapsalma

9. venite et videte opera Domini quæ posuit prodigia super terram

10. auferens bella usque ad finem terræ arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

11. vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

12. Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob




“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina