1. in finem psalmus David

2. exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam

3. protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem

4. quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram

5. ut sagittent in occultis inmaculatum

6. subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos

7. scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum

8. et exaltabitur Deus sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum

9. et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos

10. et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta ejus intellexerunt

11. lætabitur justus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde




Livros sugeridos



“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina