1. Magistro chori. Secundum " Torcularia ". Filiorum Core. PSALMUS.

2. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!

3. Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.

4. Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.

5. Beati, qui habitant in domo tua: in perpetuum laudabunt te.

6. Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit.

7. Transeuntes per vallem sitientem in fontem ponent eam, etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina.

8. Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.

9. Domine, Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Iacob.

10. Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.

11. Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.

12. Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia.

13. Domine virtutum, beatus homo, qui sperat in te.



Livros sugeridos


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.