aaaaa

1. psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit

2. exaltare qui judicas terram redde retributionem superbis

3. usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur

4. effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam

5. populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt

6. viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt

7. et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Jacob

8. intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite

9. qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat

10. qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

11. Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanæ sunt

12. beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum

13. ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea

14. quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet

15. quoadusque justitia convertatur in judicium et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma

16. quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem

17. nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea

18. si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me

19. secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuæ lætificaverunt animam meam

20. numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in præcepto

21. captabunt in animam justi et sanguinem innocentem condemnabunt

22. et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meæ

23. et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster




“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina