1. David Hieremiæ super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

2. in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra

3. quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion

4. quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

5. si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea

6. adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non præposuero Hierusalem in principio lætitiæ meæ

7. memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea

8. filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis

9. beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram




Livros sugeridos



“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina