1. psalmus David cum esset in deserto Judææ

2. Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea

3. in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam

4. quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te

5. sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

6. sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum

7. si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te

8. quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo

9. adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

10. ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam introibunt in inferiora terræ

11. tradentur in manus gladii partes vulpium erunt

12. rex vero lætabitur in Deo laudabitur omnis qui jurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.



“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina