1. alleluja cantate Domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum

2. lætetur Israël in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo

3. laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei

4. quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute

5. exultabunt sancti in gloria lætabuntur in cubilibus suis

6. exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

7. ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis

8. ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis

9. ut faciant in eis judicium conscriptum gloria hæc est omnibus sanctis ejus




Visite nossa livraria



“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina