1. David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

2. virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

3. tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te

4. juravit Dominus et non pænitebit eum tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech

5. Dominus a dextris tuis confregit in die iræ suæ reges

6. judicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum

7. de torrente in via bibet propterea exaltabit caput




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.




“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina