Epistula ad Hebraeos, 1
1. multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
2. novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et sæcula
3. qui cum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus portansque omnia verbo virtutis suæ purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Majestatis in excelsis
4. tanto melior angelis effectus quanto differentius præ illis nomen hereditavit
5. cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
6. et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ dicit et adorent eum omnes angeli Dei
7. et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
8. ad Filium autem thronus tuus Deus in sæculum sæculi et virga æquitatis virga regni tui
9. dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis
10. et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt cæli
11. ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
12. et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
13. ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
14. nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis