1. psalmus in confessione

2. jubilate Domino omnis terra servite Domino in lætitia introite in conspectu ejus in exultatione

3. scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuæ ejus

4. introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus

5. quoniam suavis Dominus in æternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus




Livraria Católica

Conheça esses e outros livros em nossa livraria.




“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina