1. Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.

2. Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.

3. Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,

4. et nomen Domini invocavi: o Domine, libera animam meam.

5. Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

6. Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.

7. Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi:

8. quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.

9. Placebo Domino in regione vivorum.





“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina