1. Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.

2. Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.

3. Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas.

4. Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.

5. Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani:

6. et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.

7. Vox Domini intercidentis flammam ignis ;

8. vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.

9. Vox Domini præparantis cervos: et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.

10. Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.

11. Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.





“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina