1. In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.

2. Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.

3. Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.

4. Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge !

5. Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

6. Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.





“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina