1. Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra ; lætentur insulæ multæ.

2. Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.

3. Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

4. Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.

5. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.

6. Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.

7. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.

8. Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.

9. Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.

10. Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos.

11. Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.

12. Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.





A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina