1. In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.

2. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:

3. ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

4. Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

5. Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.

6. Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

7. Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster !

8. Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.





“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina