1. In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.

2. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.

3. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

4. Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo?

5. Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.

6. Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi?

7. Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo.

8. Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.

9. Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

10. Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.

11. Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.





“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina