1. In finem, pro filiis Core. Psalmus.

2. Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis:

3. quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.

4. Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.

5. Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.

6. Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.

7. Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite:

8. quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.

9. Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.

10. Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.





“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina