1. Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.

2. Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te.

3. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

4. Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus.

5. Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.

6. Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?

7. Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.

8. Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.

9. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.





“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina