1. Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum: in mandatis ejus volet nimis.

2. Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.

3. Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

4. Exortum est in tenebris lumen rectis: misericors, et miserator, et justus.

5. Jucundus homo qui miseretur et commodat ; disponet sermones suos in judicio:

6. quia in æternum non commovebitur.

7. In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,

8. confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.

9. Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi: cornu ejus exaltabitur in gloria.

10. Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.





“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina