1. In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?

2. quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem?

3. usquequo exaltabitur inimicus meus super me?

4. Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;

5. nequando dicat inimicus meus: Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;

6. ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.





“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina