1. In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.

2. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.

3. Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

4. Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

5. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis?

6. Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

7. Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.





“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina