1. In finem. In hymnis David.

2. Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ.

3. A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,

4. quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.

5. Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum.

6. Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.

7. Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.

8. Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret?

9. Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.





“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina