1. Psalmus cantici, in dedicatione domus David.

2. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.

3. Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

4. Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.

5. Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.

6. Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.

7. Ego autem dixi in abundantia mea: Non movebor in æternum.

8. Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

9. Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.

10. Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?

11. Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.

12. Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:

13. ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.





“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina