1. In finem, pro octava. Psalmus David.

2. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.

3. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.

4. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.

5. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

6. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.

7. Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.

8. Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.

9. In circuitu impii ambulant: secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.





“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina