1. Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.

2. Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.

3. Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei.

4. Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.

5. Exsultabunt sancti in gloria ; lætabuntur in cubilibus suis.

6. Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum:

7. ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;

8. ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;

9. ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.





“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina