1. Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;

2. Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.

3. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

4. Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:

5. speravit anima mea in Domino.

6. A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.

7. Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

8. Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.





“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina