1. ac deinceps præcide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quæ habuerunt tabulæ quas fregisti

1. Dixitque Dominus ad Moy sen: “Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.

2. esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis

2. Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis.

3. nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra

3. Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra”.

4. excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas

4. Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5. cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini

5. Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini.

6. quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus

6. Et transiens coram eo clamavit: “Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax,

7. qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

7. qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem”.

8. festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans

8. Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans

9. ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas

9. ait: “Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis”.

10. respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quæ numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cujus es medio opus Domini terribile quod facturus sum

10. Respondit Dominus: “Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum.

11. observa cuncta quæ hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Jebuseum

11. Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum.

12. cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias quæ tibi sint in ruinam

12. Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;

13. sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide

13. sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.

14. noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator

14. Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator.

15. ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis

15. Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.

16. nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsæ fuerint fornicatæ fornicari faciant et filios tuos in deos suos

16. Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17. deos conflatiles non facies tibi

17. Deos conflatiles non facies tibi.

18. sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut præcepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Ægypto

18. Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.

19. omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit

19. Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.

20. primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus

20. Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21. sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere

21. Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere.

22. sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur

22. Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur.

23. tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël

23. Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel.

24. cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno

24. Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25. non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ neque residebit mane de victima sollemnitatis phase

25. Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae.

26. primitias frugum terræ tuæ offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suæ

26. Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”.

27. dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba hæc quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus

27. Dixitque Dominus ad Moysen: “Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus”.

28. fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem

28. Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.

29. cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei

29. Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini.

30. videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere

30. Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere;

31. vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogæ et postquam locutus est

31. vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,

32. venerunt ad eum etiam omnes filii Israël quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai

32. venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai.

33. impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam

33. Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam,

34. quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata

34. quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata.

35. qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

35. Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.





“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina