1. dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua

1. Dixitque Dominus ad Moysen: “Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua”.

2. locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus

2. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus,

3. qui apparui Abraham Isaac et Jacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis

3. qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis.

4. pepigique cum eis fœdus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenæ

4. Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.

5. ego audivi gemitum filiorum Israël quo Ægyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei

5. Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei.

6. ideo dic filiis Israël ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis

6. Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis.

7. et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum

7. Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum

8. et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Jacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus

8. et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus”.

9. narravit ergo Moses omnia filiis Israël qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum

9. Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum.

10. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

10. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

11. ingredere et loquere ad Pharao regem Ægypti ut dimittat filios Israël de terra sua

11. “Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua”.

12. respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis

12. Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”.

13. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israël et ad Pharao regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti

13. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.

14. isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Æsrom et Charmi

14. Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben.

15. hæ cognationes Ruben filii Symeon Jamuhel et Jamin et Aod Jachin et Sœr et Saul filius Chananitidis hæ progenies Symeon

15. Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.

16. et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem

16. Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.

17. filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas

17. Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas.

18. filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitæ Caath centum triginta tres

18. Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres.

19. filii Merari Mooli et Musi hæ cognationes Levi per familias suas

19. Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas.

20. accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem

20. Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem.

21. filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri

21. Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri.

22. filii quoque Ozihel Misaël et Elsaphan et Sethri

22. Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri.

23. accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quæ peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

23. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar.

24. filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hæ sunt cognationes Coritarum

24. Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum.

25. at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas

25. At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26. iste est Aaron et Moses quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas

26. Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.

27. hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Ægypti ut educant filios Israël de Ægypto iste Moses et Aaron

27. Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron

28. in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Ægypti

28. in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti.

29. et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Ægypti omnia quæ ego loquor tibi

29. Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi”.

30. et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao

30. Et ait Moyses coram Domino: “En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?”.





“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina