1. dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Ægypti

1. Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:

2. mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

2. “Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.

3. loquimini ad universum cœtum filiorum Israël et dicite eis decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

3. Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4. sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui junctus est domui ejus juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni

4. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni.

5. erit autem agnus absque macula masculus anniculus juxta quem ritum tolletis et hedum

5. Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis

6. et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam

6. et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam.

7. et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum

7. Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum;

8. et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus

8. et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.

9. non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis

9. Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.

10. nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis

10. Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11. sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

11. Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini!

12. et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Ægypti faciam judicia ego Dominus

12. Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.

13. erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti

13. Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti.

14. habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

14. Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15. septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum

15. Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel.

16. dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quæ ad vescendum pertinent

16. Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.

17. et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo

17. Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18. primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam

18. Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.

19. septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima ejus de cœtu Israël tam de advenis quam de indigenis terræ

19. Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.

20. omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

20. Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma”.

21. vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israël et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase

21. Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.

22. fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane

22. Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.

23. transibit enim Dominus percutiens Ægyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere

23. Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.

24. custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum

24. Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.

25. cumque introjeritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis cærimonias istas

25. Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas;

26. et cum dixerint vobis filii vestri quæ est ista religio

26. et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quae est ista religio?",

27. dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

27. dicetis eis: "Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans"”. Incurvatusque populus adoravit;

28. et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron

28. et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.

29. factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum

29. Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.

30. surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus et ortus est clamor magnus in Ægypto neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus

30. Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.

31. vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israël ite immolate Domino sicut dicitis

31. Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis.

32. oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi

32. Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi”.

33. urguebantque Ægyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur

33. Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: “Omnes moriemur”.

34. tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos

34. Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos.

35. feceruntque filii Israël sicut præceperat Moses et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

35. Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.

36. dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios

36. Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios.

37. profectique sunt filii Israël de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis

37. Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis.

38. sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

38. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis.

39. coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Ægypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant præparare

39. Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare.

40. habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum

40. Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41. quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti

41. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.

42. nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Ægypti hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis

42. Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.

43. dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo

43. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo;

44. omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

44. omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet;

45. advena et mercennarius non edent ex eo

45. advena et mercennarius non edent ex eo.

46. in una domo comedetur nec efferetis de carnibus ejus foras nec os illius confringetis

46. In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.

47. omnis cœtus filiorum Israël faciet illud

47. Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.

48. quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum ejus et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terræ si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo

48. Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49. eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos

49. Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos”.

50. fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron

50. Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron;

51. et in eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas

51. et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.





“Se você não entrega seu coração a Deus, o que lhe entrega?” “Você deve seguir outra estrada. Tire de seu coração todas as paixões deste mundo, humilhe-se na poeira e reze! Dessa forma, certamente você encontrará Deus, que lhe dará paz e serenidade nesta vida e a eterna beatitude na próxima.” São Padre Pio de Pietrelcina