1. hæc sunt judicia quæ propones eis

1. Haec sunt iudicia, quae propones eis:

2. si emeris servum hebræum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis

2. Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.

3. cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul

3. Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4. sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

4. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.

5. quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

5. Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",

6. offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem ejus subula et erit ei servus in sæculum

6. afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.

7. si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillæ exire consuerunt

7. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.

8. si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

8. Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.

9. sin autem filio suo desponderit eam juxta morem filiarum faciet illi

9. Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.

10. quod si alteram ei acceperit providebit puellæ nuptias et vestimenta et pretium pudicitiæ non negabit

10. Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.

11. si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

11. Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.

12. qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur

12. Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.

13. qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat

13. Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.

14. si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

14. Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15. qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur

15. Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16. qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxæ morte moriatur

16. Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.

17. qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur

17. Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.

18. si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed jacuerit in lectulo

18. Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,

19. si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat

19. si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.

20. qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus ejus criminis reus erit

20. Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.

21. sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit pœnæ quia pecunia illius est

21. Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.

22. si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem prægnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri judicarint

22. Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.

23. sin autem mors ejus fuerit subsecuta reddet animam pro anima

23. Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,

24. oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede

24. oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

25. adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

25. adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

26. si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit

26. Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.

27. dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ similiter dimittet eos liberos

27. Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.

28. si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes ejus dominusque bovis innocens erit

28. Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.

29. quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

29. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.

30. quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

30. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.

31. filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiæ subiacebit

31. Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.

32. si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

32. Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.

33. si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam

33. Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,

34. dominus cisternæ reddet pretium jumentorum quod autem mortuum est ipsius erit

34. dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.

35. si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

35. Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.

36. sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

36. Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.

37.

37. Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.





“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina