1. hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt

1. Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:

2. Ruben Symeon Levi Juda

2. Ruben, Simeon, Levi, Iuda,

3. Isachar Zabulon et Beniamin

3. Issachar, Zabulon et Beniamin,

4. Dan et Nepthalim Gad et Aser

4. Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5. erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta Joseph autem in Ægypto erat

5. Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.

6. quo mortuo et universis fratribus ejus omnique cognatione illa

6. Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,

7. filii Israël creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

7. filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.

8. surrexit interea rex novus super Ægyptum qui ignorabat Joseph

8. Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;

9. et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israël multus et fortior nobis

9. et ait ad populum suum: “Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;

10. venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

10. venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra”.

11. præposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

11. Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.

12. quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant

12. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.

13. oderantque filios Israël Ægyptii et adfligebant inludentes eis

13. Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos

14. atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur

14. atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.

15. dixit autem rex Ægypti obsetricibus Hebræorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua

15. Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,

16. præcipiens eis quando obsetricabitis Hebræas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

16. praecipiens eis: “Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate”.

17. timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti sed conservabant mares

17. Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.

18. quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

18. Quibus ad se accersitis rex ait: “Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis?”.

19. quæ responderunt non sunt hebrææ sicut ægyptiæ mulieres ipsæ enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

19. Quae responderunt: “Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt”.

20. bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis

20. Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;

21. et quia timuerant obsetrices Deum ædificavit illis domos

21. et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.

22. præcepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

22. Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate”.





“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina