1. post hæc ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni hæc dicit Dominus Deus Israël dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

1. Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto”.

2. at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem ejus et dimittam Israël nescio Dominum et Israël non dimittam

2. At ille responclit: “Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam”.

3. dixerunt Deus Hebræorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius

3. Dixeruntque: “Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius”.

4. ait ad eos rex Ægypti quare Moses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ite ad onera vestra

4. Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”.

5. dixitque Pharao multus est populus terræ videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

5. Dixitque pharao: “Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?”.

6. præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi dicens

6. Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens:

7. nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

7. “Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.

8. et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro

8. Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro".

9. opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus

9. Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus”.

10. igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

10. Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas.

11. ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

11. Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro"”.

12. dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas

12. Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.

13. præfecti quoque operum instabant dicentes conplete opus vestrum cotidie ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ

13. Exactores quoque instabant dicentes: “Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae”.

14. flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

14. Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”.

15. veneruntque præpositi filiorum Israël et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

15. Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: “Cur ita agis contra servos tuos?

16. paleæ non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis cædimur et iniuste agitur contra populum tuum

16. Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa”.

17. qui ait vacatis otio et idcirco dicitis eamus et sacrificemus Domino

17. Qui ait: “Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".

18. ite ergo et operamini paleæ non dabuntur vobis et reddetis consuetum numerum laterum

18. Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum”.

19. videbantque se præpositi filiorum Israël in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

19. Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies”;

20. occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

20. occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone,

21. et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos

21. et dixerunt ad eos: “Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos”.

22. reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

22. Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: “Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me?

23. ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer nomine tuo adflixit populum tuum et non liberasti eos

23. Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos”.





“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina