1. sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos

1. Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos

2. panesque azymos et crustula absque fermento quæ conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies

2. panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies

3. et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes

3. et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes.

4. et Aaron ac filios ejus adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua

4. Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5. indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo

5. indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod;

6. et pones tiaram in capite ejus et lamminam sanctam super tiaram

6. et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram

7. et oleum unctionis fundes super caput ejus atque hoc ritu consecrabitur

7. et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.

8. filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo

8. Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo

9. Aaron scilicet et liberos ejus et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum

9. et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,

10. adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius

10. applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius,

11. et mactabis eum in conspectu Domini juxta ostium tabernaculi testimonii

11. et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus.

12. sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus

12. Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.

13. sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum jecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare

13. Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare;

14. carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit

14. carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15. unum quoque arietum sumes super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus

15. Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus;

16. quem cum mactaveris tolles de sanguine ejus et fundes circa altare

16. quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum.

17. ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina ejus ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius

17. Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius.

18. et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei

18. Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.

19. tolles quoque arietem alterum super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus

19. Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus;

20. quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextræ auriculæ Aaron et filiorum ejus et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum

20. quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21. cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes ejus filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus

21. Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso.

22. tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quæ operit vitalia ac reticulum jecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum

22. Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,

23. tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini

23. tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini;

24. ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus et sanctificabis eos elevans coram Domino

24. ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino.

25. suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est

25. Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino.

26. sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam

26. Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam.

27. sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti

27. Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum oblatum, quem de ariete separasti,

28. quo initiatus est Aaron et filii ejus cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino

28. quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.

29. vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii ejus post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum

29. Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum.

30. septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario

30. Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.

31. arietem autem consecrationum tolles et coques carnes ejus in loco sancto

31. Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in loco sancto.

32. quibus vescetur Aaron et filii ejus panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent

32. Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus.

33. ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt

33. Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt.

34. quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt

34. Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt.

35. omnia quæ præcepi tibi facies super Aaron et filiis ejus septem diebus consecrabis manus eorum

35. Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum

36. et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem

36. et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem.

37. septem diebus expiabis altare et sanctificabis et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur

37. Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38. hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies jugiter

38. Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter,

39. unum agnum mane et alterum vespere

39. unum agnum mane et alterum vespere;

40. decimam partem similæ conspersæ oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno

40. decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno.

41. alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis et juxta ea quæ diximus in odorem suavitatis

41. Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino,

42. sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te

42. holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te.

43. ibique præcipiam filiis Israël et sanctificabitur altare in gloria mea

43. Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea.

44. sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari et Aaron cum filiis ejus ut sacerdotio fungantur mihi

44. Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.

45. et habitabo in medio filiorum Israël eroque eis Deus

45. Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus;

46. et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum

46. et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum.





“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina