1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

1. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

2. mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

2. “Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,

3. et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

3. et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;

4. et inlata mensa pones super eam quæ rite præcepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

4. et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis

5. et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

5. et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,

6. et ante illud altare holocausti

6. et ante tabernaculum conventus altare holocausti,

7. labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

7. et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.

8. circumdabisque atrium tentoriis et ingressum ejus

8. Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.

9. et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

9. Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.

10. altare holocausti et omnia vasa ejus

10. Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.

11. labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

11. Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.

12. adplicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

12. Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua

13. indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

13. indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;

14. fecitque Moses omnia quæ præceperat Dominus

14. filios eius applicabis et vesties eos tunicis

15. igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

15. et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum”.

16. erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

16. Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.

17. et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

17. Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.

18. posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

18. Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas

19. cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem

19. et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.

20. posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

20. Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.

21. ordinatis coram propositionis panibus sicut præceperat Dominus Mosi

21. Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.

22. posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensæ in parte australi

22. Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,

23. locatis per ordinem lucernis juxta præceptum Domini

23. ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.

24. posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

24. Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,

25. et adolevit super eo incensum aromatum sicut jusserat Dominus

25. locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.

26. posuit et tentorium in introitu tabernaculi

26. Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio

27. et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

27. et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.

28. labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

28. Posuit et velum in introitu habitaculi

29. laveruntque Moses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes

29. et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.

30. cum ingrederentur tectum fœderis et accederent ad altare sicut præceperat Dominus

30. Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;

31. erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu ejus tentorio postquam cuncta perfecta sunt

31. laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,

32. operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

32. cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.

33. nec poterat Moses ingredi tectum fœderis nube operiente omnia et majestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

33. Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.

34. si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israël per turmas suas

34. Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.

35. si pendebat desuper manebant in eodem loco

35. Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.

36. nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israël per cunctas mansiones suas

36. Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;

37.

37. si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.

38.

38. Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.





“Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!” São Padre Pio de Pietrelcina