1. ac deinceps præcide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quæ habuerunt tabulæ quas fregisti

2. esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis

3. nullus ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem boves quoque et oves non pascantur e contra

4. excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas

5. cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini

6. quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus

7. qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

8. festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans

9. ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas

10. respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quæ numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cujus es medio opus Domini terribile quod facturus sum

11. observa cuncta quæ hodie mando tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum et Chananeum et Hettheum Ferezeum quoque et Eveum et Jebuseum

12. cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias quæ tibi sint in ruinam

13. sed aras eorum destrue confringe statuas lucosque succide

14. noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator

15. ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis

16. nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsæ fuerint fornicatæ fornicari faciant et filios tuos in deos suos

17. deos conflatiles non facies tibi

18. sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut præcepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Ægypto

19. omne quod aperit vulvam generis masculini meum erit de cunctis animantibus tam de bubus quam de ovibus meum erit

20. primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus

21. sex diebus operaberis die septimo cessabis arare et metere

22. sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur

23. tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël

24. cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno

25. non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ neque residebit mane de victima sollemnitatis phase

26. primitias frugum terræ tuæ offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suæ

27. dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba hæc quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus

28. fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem

29. cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei

30. videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere

31. vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogæ et postquam locutus est

32. venerunt ad eum etiam omnes filii Israël quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai

33. impletisque sermonibus posuit velamen super faciem suam

34. quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata

35. qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos





“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina