1. et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum et post hæc dimittet vos et exire conpellet

1. Et dixit Dominus ad Moy sen: “Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.

2. dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea

2. Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;

3. dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo

3. dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo.

4. et ait hæc dicit Dominus media nocte egrediar in Ægyptum

4. Et ait Moyses: “Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum;

5. et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio ejus usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam et omnia primogenita jumentorum

5. et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.

6. eritque clamor magnus in universa terra Ægypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est

6. Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.

7. apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël

7. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.

8. descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post hæc egrediemur

8. Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar”. Et exivit a pharaone iratus nimis.

9. et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti

9. Dixit autem Dominus ad Moysen: “Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti”.

10. Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua

10. Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.





“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina