1. facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine

1. Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2. cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud ære

2. Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.

3. faciesque in usus ejus lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex ære fabricabis

3. Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.

4. craticulamque in modum retis æneam per cujus quattuor angulos erunt quattuor anuli ænei

4. Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,

5. quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium

5. et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.

6. facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis æneis

6. Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,

7. et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum

7. et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8. non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

8. Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.

9. facies et atrium tabernaculi in cujus plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

9. Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine

10. et columnas viginti cum basibus totidem æneis quæ capita cum celaturis suis habebunt argentea

10. et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.

11. similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnæ viginti et bases æneæ ejusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

11. Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.

12. in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnæ decem basesque totidem

12. In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.

13. in ea quoque atrii latitudine quæ respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt

13. In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,

14. in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnæque tres et bases totidem

14. in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;

15. et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem

15. et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.

16. in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

16. In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.

17. omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus æneis

17. Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.

18. in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases æneas

18. In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.

19. cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cærimonias tam paxillos ejus quam atrii ex ære facies

19. Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.

20. præcipe filiis Israël ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

20. Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21. in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii ejus ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël

21. in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.





“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina